라틴어 문장 검색

deinde cum aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior extemplo clamor oriebatur, cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus obicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 33:2)
non estis extremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obiciatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 440:3)
ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 442:1)
maior animus et natura erat ac maiori fortunae adsuetus quam ut reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam dicentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 660:1)
Sic tandem animadvertit terrena superbia nihil in ipsis terris esse potentius humilitate divina, ut etiam saluberrima humilitas humana contra insidiantem sibi superbiam divinae imitationis patrocinio tueretur.
(아우구스티누스, 편지들, 55. (A. D. Epist. CCXXXII) Dominis Praedicabilibus et Dilectissimis Fratribus Madaurensibus, Quorum Per Fratrem Florentium Epistulam Accepi, Augustinus 6:3)
Humilitatem vero contra superbiam semper opponas, ut contumeliam vitarepossis, bonaque humilitatis assequi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 16:1)
si in tantae felicitatis apparentia, mea parvitas erubuit, cum humanae fragilitatis ignorantiae tenebrosa caligo, admirationis impotens hebetudo, frequensque stuporis concussio, quodam germanitatis foedere socientur, ut ex horum sociabili contubernio, humanae naturae fragilitas sit quasi discipulus a disciplinante convictus suorum mores informante, qui in novorum primitiis, in magnorum stipendiis, etiam ignorantia tenebrari, et stupore percuti, et admiratione saepe solet vulnerari.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION