라틴어 문장 검색

quidquid nil verum statuens Academia duplex personat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 77)
decora omnia regni accumulant fasces et princeps consule crescit, personat ergo tuum caelo, rure, urbibus, undis exsultans Europa sophos, quod rector habens, victor qui fueras, fateor, trepidaverat orbis dum non vis vicisse tibi nimioque pudore quod regnum mereare doles tristique repulsa non moderanda subis quae defendenda putasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 3)
Pallados armisonae festum dum cantibus ortum personat Hismario Thracia vate chelys, et dum Mopsopium stipantur per Marathonem qui steterant fluvii quaeque cucurrit humus, dulcisonum quatitur fidibus dum pectine murmur, C has perhibent laudes laude probasse deam:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 1)
"Prorumpit ab omni murmur concilio fremitusque, et proelia damnans seditiosa ciet concordem turba tumultum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
plausere dei fremitusque cucurrit concilio, felix tempus nevere sorores imperiis, Auguste, tuis et consulis anno fulva volubilibus duxerunt saecula pensis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 258)
non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas, non coctam Babylona personabo, quae largum fluvio patens alumno inclusum bibit hinc et inde Tigrim.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem6)
aut si pulpita personare socco comoedus voluisset, huic levato palmam tu digito dares, Menander.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium34)
nunc quam diximus hospitalitatem paucis personet obsequens Thalia.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium99)
hanc propter tanti Pisaea lege trementem currere et Oenomai fremitus audire sequentis, nec si Dardania pastor temerarius Ida sedisses.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam20)
Hos inter fremitus novosque luxus spectandi levis effugit voluptas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Kalendae Decembres20)
"nec solum dabo carminum nitorem, sed taedis genialibus dicabo doctam atque ingenio tuo decoram, qualem blanda Venus daretque Iuno forma, simplicitate, comitate, censu, sanguine, gratia, decore, et vestros hymenaeon ante postes festis cantibus ipsa personabo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam25)
inde furor ventis indignataeque procellae et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri23)
extemplo monitu ducis advolat ardens Arcas eques causamque refert, tunc squamea demum torvus ad armorum radios fremitumque virorum colla movet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권206)
credas e plebe Cydonum Parthorumque fuga totidem exsiluisse sagittas, non aliter celeres Hyrcana per avia cervi, cum procul impasti fremitum accepere leonis sive putant, rapit attonitos fuga caeca metusque congregat, et longum dant cornua mixta fragorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권228)
iactanti talia frustra turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta, qualis ubi primam leo mane cubilibus atris erexit rabiem et saevo speculatur ab antro aut cervum aut nondum bellantem fronte iuvencum, it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant venantum, praedam videt et sua volnera nescit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권325)

SEARCH

MENU NAVIGATION