라틴어 문장 검색

supplicia expendunt ideo agunt supplicia, non ut animas puniant, sed ut eas peccatis exuant pristinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7401)
quae ne sint contraria, accipiamus Italiam primo caluisse bellis, medio tempore quievisse, et ad antiquum studium nunc reverti, sicut Romani bello flagravere sub Romulo, quievere sub Numa, sub Tullo Hostilio pristina studia repetiverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6019)
magnis circensibus actis 'magnis' quantum ad paupertatem pristinam pertinet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6366)
qui enim crimine tenetur obnoxius, poena eum a pristina liberat obligatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 324)
casus da pater iliacos reddantur nobis errores pristini, dummodo praesentia bella vitemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 621)
ex quibus locis venerunt qui Pisas in Italia condiderunt, dictas a civitate pristina, unde nunc addidit 'urbs Etrusca solo', cum praemisisset 'Alpheae ab Origine Pisae'. sane Pisas antiquitus conditas a Peloponneso profectis, vel ab his qui cum Pelope in Elidem venerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1792)
referri enim potest et ad candorem pristinae pulchritudinis, et ad pallorem ex morte venientem, et ad frigus quod proprium mortuorum est, ut corpusque lavant frigentis et ungunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 392)
quas Melampus, Amythaonis filius, pacta mercede ut Iphianassam uxorem cum parte regni acciperet, placata Iunone, infecto fonte, ubi solitae erant bibere, purgavit et in pristinum sensum reduxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 483)
tum Diana puellae Erinomae formam pristinam red- didit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1828)
"animus enim ut luxu solvitur, ita frugalitate Armatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:8)
Nam vestris primum litteris recreatus me ad pristina studia revocavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 3장 2:4)
quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장5)
Ne illi vehementer errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 6:6)
non necesse est et illa pristina manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:8)
Ibi, ut ex pristino sermone relaxarentur animi omnium, solebat Cotta narrare Crassum sermonem quendam de studio dicendi intulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION