라틴어 문장 검색

Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:7)
Petit ab his omnibus, ut se frumento iuvent.
(카이사르, 내란기, 1권 60:3)
Sed hunc laborem recusabat nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant, si hostem Hibero intercludere et frumento prohibere potuissent.
(카이사르, 내란기, 1권 68:5)
Sed ex propositis consiliis duobus explicitius videbatur Ilerdam reverti, quod ibi paulum frumenti reliquerant.
(카이사르, 내란기, 1권 78:5)
Illi et inopia pabuli adducti et, quo essent expeditiores, omnia sarcinaria iumenta interfici iubent.
(카이사르, 내란기, 1권 81:11)
Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur.
(카이사르, 내란기, 1권 87:1)
Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret.
(카이사르, 내란기, 2권 18:2)
Ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves frumentumque omne ibi contineret;
(카이사르, 내란기, 2권 18:14)
In insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:16)
relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:14)
Huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur.
(카이사르, 내란기, 2권 37:6)
Non materia multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere poterat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:8)
Frumenti vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat.
(카이사르, 내란기, 3권 5:1)
Hic repentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit et noctu militibus ac sagittariis in terram expositis praesidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras mitteret, naves reliquas, si vellet, subduci et refici iuberet:
(카이사르, 내란기, 3권 23:2)
columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur;
(카이사르, 내란기, 3권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION