라틴어 문장 검색

munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
in ea expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio levi genere armaturae imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 301:2)
regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 468:1)
consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium hastarum, sagittarum glandesque et modicorum qui funda mitti possent lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 246:1)
a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 357:1)
et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut nervo missa excutiatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 359:1)
hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantes quiete spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 361:1)
tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 574:4)
funda media duo scutalia imparia habebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 725:2)
fixus hic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 33)
viscum legioni dedi fundasque;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 129)
Ad fundas viscus ne adhaeresceret.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 134)
In fundas visci indebant grandiculos globos, eo illos volantis iussi funditarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 140)
ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo, quam ulla navis longa clavos, tum ego ero mendacissimus:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 488)
iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit, ita duo destituit signa hic cum clavis senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 571)

SEARCH

MENU NAVIGATION