라틴어 문장 검색

agit toto cedentem fervidus arvo praecipitatque retro iuvenem atque in terga supinat, dentibus horrendum stridens, geminatque rotatas multiplicatque manus, rapiunt conamina venti, pars cadit in caestus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권306)
alio geminatum lumine volnus explevit tenebras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권325)
Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H1)
Scripsit et de uirginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et uersibus exametris, et prosa conposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVIII. 1:7)
praeda uago iussit geminare pericula ponto, bellica cum dubiis rostra dedit ratibus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 324)
ita geminata urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 144:3)
alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 263:2)
quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant centurias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 390:2)
ita geminatis manipulis centuriones imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 532:2)
deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque oppidum capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 106:1)
Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora et conditae urbi aequalis victoria;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 361:1)
itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac litora Italiae tutari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 131:1)
quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici se pugnantem egregium ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 268:1)
hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa essent, legatos mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 366:1)
ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION