라틴어 문장 검색

hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:14)
Super datum corpus novam naturam sive novas naturas generare et superinducere, opus et intentio est humanae potentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:1)
Videndum itaque est, ad aliquam naturam super corpus datum generandam et superinducendam, quale quis praeceptum aut qualem quis directionem aut deductionem maxime optaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:2)
Eadem enim est ratio generandi naturam unam aliquam simplicem, et plures;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:14)
in casu ubi fit inquisitio, ex quibus initiis, et quo modo, et quo processu, aurum aut aliud quodvis metallum aut lapis generetur, a primis menstruis aut rudimentis suis usque ad mineram perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:3)
aut similiter, quo processu herbae generentur, a primis concretionibus succorum in terra, aut a seminibus, usque ad plantam formatam, cum universa illa successione motus, et diversis et continuatis naturae nixibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 15:4)
Huic Instantiae non subjungitur negativa alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis vel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 114:1)
ut mirum non sit, si non generet calorem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 116:9)
30. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concavi in quo flamma movere possit et ludere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 170:1)
proculdubio generabis calidum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 251:5)
Nimirum facile hic occurret intellectui ab hujusmodi efficientibus depravato, quod ad formam albedinis aer semper requiratur, aut quod albedo generetur tantum per corpora diaphana;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 262:2)
Nam novas species generare arduum admodum foret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:2)
quandoquidem calor coelestium et animalium generet et foveat, at calor ignis contra corrumpat et destruat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:6)
Interim minime advertunt, licet hoc verum sit, posito quod flamma generetur, tamen posse impediri flammae generationem a tanta mole, quae illam comprimere et suffocare queat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:8)
Nam quod necesse sit fieri expansionem, atque inde sequi emissionem aut remotionem corporis quod obstat, si generetur flamma, recte putant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION