라틴어 문장 검색

Quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum non tulit Inachides, "matri" que ait "omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 74:3)
Ille refert "o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignera da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 5:1)
at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 6:2)
Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 10:3)
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, datque animum in luctus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 31:1)
Sevocat hunc genitor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:2)
genitor lugubris et una mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 69:2)
taedas Hymenaeus Amorque praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes, sertaque dependent tectis et ubique lyraeque tibiaque et cantus, animi felicia laeti argumenta, sonant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:4)
Nam me iam grandior aevo impatiensque viae genitor deducere lectos iusserat inde boves gentisque illius eunti ipse ducem dederat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:5)
Non pronuba Iuno, non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:2)
Vincitur ambarum genitor prece.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:20)
Illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:6)
At genitor, quamquam laetatur sospite nato, attonitus tamen est ingens discrimine parvo committi potuisse nefas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:1)
Quotiens pro coniuge coniunx, pro gnato genitor dum verba precantia dicit, non exoratis animam finivit in aris, inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 49:4)
Aditus custodia servat claustraque portarum genitor tenet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION