라틴어 문장 검색

Iam incanuit caput, tremunt genua, dentes cadunt et frontem obscenam rugis arat, vicina est mors in foribus, designatur rogus prope:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:8)
"horum si nihil est, aviam resupinat amici, et quoniam coepit Graecorum mentio, transi gymnasia atque audi facinus maioris abollae."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III49)
grande sonat metuique iubet Septembris et Austri adventum, nisi se centum lustraverit ovis et xerampelinas veteres donaverit ipsi, ut quidquid subiti et magni discriminis instat in tunicas eat et totum semel expiet annum, hibernum fracta glacie descendet in amnem, ter matutino Tiberi mergetur et ipsis verticibus timidum caput abluet, inde superbi totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis erepet genibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI264)
invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII68)
Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur propter quae fas est genua incerare deorum!
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X17)
Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 26:2)
Cleopatra, regis soror, adfusa Caesaris genibus partem regni reposcebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 56:1)
Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 6:2)
cui simul infula virgineos circum data comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros aspectuque suo lacrimas effundere civis, muta metu terram genibus summissa petebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:4)
Ast illum fidi aequales genua aegra trahentem Quassantemque utroque caput crassumque cruorem Ore eiectantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 2:2)
Et, cum ille genua amplectens supplex vitam petisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 16:3)
Et hinc miser deiectus in viam transit, Subsellioque semifultus extremo Et male receptus altero genu iactat Equiti sedere Lei+toque se stare.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIV3)
Habere amicam nolo, Flacce, subtilem, Cuius lacertos anuli mei cingant, Quae clune nudo radat et genu pungat, Cui serra lumbis, cuspis eminet culo.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, C1)
veribus ecce nomen de his quae in numero singulari indeclinabilia sunt, ut veru cornu genu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2122)
Sallustius genua patrum advolvuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3077)

SEARCH

MENU NAVIGATION