라틴어 문장 검색

Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed hujus idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 23:1)
Si quis vero stomacho laborat, legere dare debet;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 1:1)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:1)
Quae in quo non sunt, is firmi stomachi est.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:2)
Neque credendum utique nostris est, qui, quum in adversa valetudine vinum aut frigidam aquam concupiverunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:3)
Aqua vero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 5:1)
Si nimius est, corpus effeminat, nervos mollit, stomachum solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., IX De dolore nervorum et de affectibus caloris frigorisque. 6:1)
Demitur materia sanguinis detractione, cucurbitula, dejectione, vomitu, frictione, gestatione, omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IX De morborum curationibus. 2:3)
sed medicamenta stomachum fere laedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 3:1)
si in stomachum quaedam biliosa concurrunt, vel etiam pituita eo se, humorve aquae similis confert;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 7:2)
De frictione vero adeo multa Asclepiades, tamquam inventor ejus, posuit in eo volumine, quod Communium Auxiliorum inscripsit, ut, quum trium tantum faceret mentionem, hujus et aquae et gestationis, tamen maximam partem in hac consumserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XIV De frictione. 1:1)
Gestatio quoque longis et jam inclinatis morbis aptissima est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 1:1)
Asclepiades etiam in recenti vehementique, praecipueque ardente febre, ad discutiendam eam, gestatione dixit utendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 1:4)
Genera autem gestationis plura sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 3:1)
aut iis, qui gravium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre vacent, quod et in tabe, et in stomachi vitiis, et quum aqua cutem subiit, et interdum in morbo regio ;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION