라틴어 문장 검색

castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:11)
teritur Sicyonia baca trapetis, glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:2)
Pascuntur vero silvas et summa Lycaei horrentisque rubos et amantis ardua dumos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:6)
non densior aere grando, nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:6)
nam seu mobilibus veris inhorruit adventus foliis seu virides rubum dimovere lacertae, et corde et genibus tremit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 232)
cum prorepserunt primis animalia terris, mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, donec verba, quibus voces sensusque notarent, nominaque invenere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:11)
inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum carpentes iter et factum corruptius imbri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:6)
umber et iligna nutritus glande rotundas curvat aper lances carnem vitantis inertem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.27)
rubos arvis excidimus, terra et hos generat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 262:5)
non hercule magis quam frugibus in terra sentibus ac rubis occupata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 13:5)
Romani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo subfodere modo scalis aggredi, cupere proelium in manibus facere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장6)
haesere biiuges vulnere - et pariter moram dominumque rumpunt, inde semanimem secant virgulta, acutis asperi vepres rubis omnisque truncus corporis partem tulit.
(세네카, 파이드라 15:45)
Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos
(세네카, Phoenissae 21:1)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
dumque subit primo Capitolia nubila fumo, rettulit hirsutis bracchia secta rubis, et sua Tarpeia residens ita fleuit ab arce uulnera, uicino non patienda Ioui:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION