라틴어 문장 검색

sed, quod grauius est, correpta eorum uesania magis augescere contradicendo, quam fauendo ueritati uoluit emundari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. X.5)
Ut correptus ab apostolo Petro Laurentius Aeodbaldum regem ad Christum conuerterit, qui mox Mellitum et Iustum ad praedicandum i euocauerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.1)
Denique, ut unum uirtutis eius, unde cetera intellegi possint, testimonium referam, tempore quodam ciuitas Doruuernensis per culpam incuriae igni correpta crebrescentibus coepit flammis consumi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.8)
ubi correptus infirmitate, sicut libellus de uita eius conscriptus sufficienter edocet, raptus est e corpore;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX.15)
Hi ergo cum essent in monasterio, quod lingua Scottorum Rathmelsigi appellatur, et omnes socii ipsorum uel mortalitate de saeculo rapti, uel per alia essent loca dispersi, correpti sunt ambo morbo eiusdem mortalitatis, et grauissime adflicti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:2)
Cumque annos XXX in regno miles regni caelestis exegisset, correptus est corporis infirmitate permaxima, qua et mortuus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI.6)
Nec mora, Deo dilectus antistes Eadberct morbo correptus est acerbo, ac per dies crescente, multumque ingrauescente ardore langoris, non multo post, id est pridie Nonas Maias, etiam ipse migrauit ad Dominum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:14)
et in albis adhuc positus, langore correptus, XIIo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII.8)
trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:2)
sed plebi creverant animi, et longe alia quam primo instituerant via grassabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 285:2)
correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim segnius molliusve quam patribus placeat acturos, percunctarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 297:1)
premebat reum praeter volgatam invidiam crimen unum, quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat se, haud multo post quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in Subura incidisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 148:1)
se iure grassari, non vi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 473:2)
nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi antequam omnia praecipiant divisus sit, locum ibi plebi fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 52:1)
ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus, Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 181:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION