라틴어 문장 검색

sane totus in consiliis et subtilitatibus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 14)
hunc versum notant critici quasi superfluo et humiliter additum nec convenientem gravitati eius:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7312)
sed in carminibus quaedam nec ad subtilitatem nec ad veritatem exigenda sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 742)
'fugae' autem figurate dixit pro 'fuga fidens'. caelum territat armis dictum quidem Vergilii gravitati non congruit, sed perite Dranci haec data sunt verba, qui tumida uti oratione inducitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3513)
unde Horatius de Lucilio non ridet versus Enni gravitate minores?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6014)
foedusque reposcite flammis gravitate sermonum declamationi pondus inposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5731)
invisam Minervae ex illa fabula dixit, quia videtur aranea, quondam virgo, Minervam lanificii subtilitate provocasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2475)
"Nos proinde solliciti, quod utrimque omni negotio disseratur et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas quae nonnumquam ubertate dicendi fidem confessae probationis imitetur, diligenter quantum potest singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:12)
nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gravitate hilaritatem temperamus casto sermone;
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 31장 5:4)
apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 8:7)
genus autem hoc sermonum positum in hominum veterum auctoritate et eorum illustrium plus nescio quo pacto videtur habere gravitatis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:5)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:3)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel ver- borum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset elatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION