라틴어 문장 검색

Audivi de quodam homine qui multum laboravit ut suam custodiret uxorem, sed nihil profuit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:55)
Inventor census quod redderetur laboravit, at ipsa omnimodo denegavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:13)
Qui pecuniam congregat, multum laborat et vigiliis tabescit neperdat;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 145:2)
Audi, amice, et meritus tuis praecedentibus pro te debet mea si qua estfacundia laborare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:26)
Quod ut rescias, multum labora!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 159:5)
Aegyptiorum enim philosophorum haec fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur et illa gravitate deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia et eodem depuratae per cultum pietatis et iustitiae recipiuntur ad stellas compares.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:2)
vel cum se pro salute populi laborantis divinae ultioni paratus offerret.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:14)
Itaque mors aut suae quietis bono utitur, aut malo alieno laborat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 2:19)
Non dormientibus, neque otiantibus, sed vigilantibus et laborantibus pollicentur praemia:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 2:20)
Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:8)
Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:26)
Itaque in vanum laborant, coelum votis usurpantes superbis, et terrenis operibus incubantes, qui electione inferioris, et contemptu superioris consortii, tamquam voluntariis obnoxii peccatis graviori condemnantur severitate.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:7)
Et quia plus ei dimissum est, plus coepit diligere, abundantius caeteris apostolis laborare, vas electionis factus, doctor gentium missus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:8)
et ipse non indigens donat sua sine ullo donationis dispendio, quem non gravant suorum consortes bonorum, magisque fruitur eo quo nos utimur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:8)
sinit ut in profundo substantiae virtus maneat humanae, quae in superficie laboret, intus impassibilis perseveret, immunisque noxae ad eorum substitutionem qui non sint reatui obnoxii, reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION