라틴어 문장 검색

Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis Insonuit, motaque poli compage laborant Extimuit natura chaos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:25)
caput obterit ossaque saxo, Ac male defensum fragili compage cerebrum Dissipat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:40)
Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa, Cum iaculum parva Libys amentavit habena, Se rotat in vulnus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:63)
primus chalybem fraenosque momordit, Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:73)
Auget eques stimulos, frenorumque aptat habenas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:42)
At iuxta fluvios et stagna undantis Enipei Cappadocum montana cohors, et largus habenae Ponticus ibat eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:6)
Omnia maiorum vertamus busta licebit, Et stantes tumulos, et qui radice vetusta Effudere suas, victis compagibus, urnas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:83)
patet omne solum, liberque meatu Aeoliam rabiem totis exercet habenis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:26)
Concuteret terras, orbemque a sede moveret, Si solida Libye compage et pondere duro Clauderet exesis Austrum scopulosa cavernis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:34)
- Sunt, qui spiramina terris Esse putant, magnosque cavae compagis hiatus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:30)
Ast ego, si tantam ius est mihi solvere litem, Quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti Saecula, concussis terrarum erumpere venis, Non id agente deo, quasdam compage sub ipsa Cum toto coepisse reor, quas ille creator Atque opifex rerum certo sub iure coercet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:38)
sic cessit habenis Audaci questus de Phaethonte pater:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLVIII4)
Cui pater aeternas post saecula tradat habenas, Quique regas orbem cum seniore senex.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, III3)
Sed strage nemorum pineaque conpage, Ut navigare Tucca balneo possit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV2)
Solus Iuleas cum iam retineret habenas, Tradidit inque suo tertius orbe fuit;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI6)

SEARCH

MENU NAVIGATION