라틴어 문장 검색

Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 103:1)
Haec, utcumque potui, longo iam situ obsoleto et hebetato animo composui.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 116:1)
Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:1)
Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quicquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 76:1)
recreata iubetur a patre uirum relinquere;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.5)
ut primum intraui, recreatus es:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Privignus medicus.29)
errat acies luminum visusque maeror hebetat?
(세네카, Hercules Furens 15:23)
illic sepultum est impie gestum diu civile bellum, condidit tandem suos iam fessus enses victor hebetatos feris vulneribus, et continuit imperium metus.
(세네카, 옥타비아 8:15)
pignus tenemus sceleris, hanc maestam prius recreate, crinis tractus et lacerae comae ut sunt remaneant, facinoris tanti notae, perferte 4n urbem, recipe iam sensus, era.
(세네카, 파이드라 10:26)
At, puto, rudis lecta aetas et animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus hebetataque senio aut uulneribus corpora:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:1)
Pectora longis hebetata malis,
(세네카, Thyestes 940:1)
Altera die dominus castri cupiens venationis solacio recreari petivit a milite si secum venatum pergere vellet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:16)
"natat obruta tellus sanguine, dumque hebetat turba grave caedua telum absens in cuncto sibi vulnere iam cadit Hector."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 112)
iam si tibi ex illo conclamatissimo fontium decocta referatur, videbis in calicibus repente perfusis nivalium maculas et frusta nebularum et illam lucem lubricam poculorum quadam quasi pinguedine subiti algoris hebetatam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 12:1)
hinc iam per otium in urbem reduci quid tibi obviam processere officiorum plausuum, fletuum gaudiorum, magis temptant vota conicere quam verba reserare, siquidem cernere erat refertis capacissimae domus atriis illam ipsam felicissimam stipati reditus tui ovationem, dum alii osculis pulverem tuum rapiunt, alii sanguine ac spumis pinguia frena suscipiunt, alii sellarum eques-trium madefacta sudoribus fulcra resupinant, alii de concavo tibi cassidis exituro flexilium lamminarum vincla diffibulant, alii explicandis ocrearum nexibus implicantur, alii hebetatorum caede gladiorum latera dentata pernumerant, alii caesim atque punctim foraminatos circulos loricarum digitis livescentibus metiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION