라틴어 문장 검색

Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam necessarium laboribus interponentes temperamentum;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 151:1)
Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua et laetitia alta atque ex alto veniens, ut qui suis gaudeat nec maiora domesticis cupiat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 21:1)
Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.34)
solemne referens Troici lusus sacrum,
(세네카, Troades 797:1)
quamvis labentis premeret mihi somnus ocellos et mediis caelo Luna ruberet equis, non tamen a vestro potui secedere lusu:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 103)
sin autem longo nox una aut altera lusu consumpta est, non me crimina parva movent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3219)
urbi festus erat (dixere Parilia patres), hic primus coepit moenibus esse dies, annua pastorum conuiuia, lusus in urbe, cum pagana madent fercula diuitiis, cumque super raros faeni flammantis aceruos traicit immundos ebria turba pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 445)
Multis quidem vinculis caritatis ab ineunte pueritia quicquid venimus in iuventutem gratiae sese mutuae cura nexuerat, primum quia matribus nostris summa sanguinis iuncti necessitudo, dein quod ipsi isdem temporibus nati magistris usi, artibus instituti lusibus otiati, principibus evecti stipendiis perfuncti sumus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 1:1)
ceterum si probari nequeunt versus otii aut hilaritatis expertes, tu quoque in pagina, quam supter attexui, nil quod placeat invenies.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 4:3)
praeter hoc quereris paginam meam, si resolvatur in lusum, solis hendecasyllabis frequentari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:4)
Morbum esse scias non hilaritatem, semper arridere arridentibus et ad omnium aestimationem ipsum quoque os diducere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M27)
ibi , qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus tenuerit loca, sollemne adlatum ex Arcadia instituisse ut nudi iuvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent, quem Romani deinde vocarunt Inuum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 59:1)
in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse, - rem incredibilem, interventu Fidenatium, novorum sociorum, de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 183:2)
belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus quam vel lusus ac voluptas elicere solet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 61:2)
paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub , quidam somno etiam strati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 225:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION