라틴어 문장 검색

Nam si non modo utilitas, sed vita omnis beata corporis firma constitutione eiusque constitutionis spe explorata, ut a Metrodoro scriptum est, continetur, certe haec utilitas, et quidem summa (sic enim censent), cum honestate pugnabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 152:1)
Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)
Quem ad modum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:1)
Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:2)
in philosophos vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute, de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus nullum intellego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:1)
lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:5)
aut etiam, cum id convenit, certatur, utrum honestati potius an utilitati consulendum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 335:2)
sunt enim aliae virtutes, quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac beneficentia positae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 343:2)
et, si est honestas in rebus ipsis, de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor in verbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:2)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)
aut honestate, ut virtutum maxi- meque earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 16장 2:6)
tertio autem in genere, in quo quale sit quaeritur, aut de honestate aut de utilitate aut de aequitate dicendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:1)
De honestate sic, ut honestumne sit pro amico periculum aut invidiam subire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 19장 2:2)
Quam ob rem finis alterius est honestas alterius turpitude.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 21장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION