라틴어 문장 검색

quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere honoris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 9장 2:2)
natalem suum plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 26장 1:3)
praetorem conlaudauit, quod honore inito consuetudinem antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 1:2)
inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 33장 1:1)
sed ante omnis Narcissum ab epistulis et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 28장 1:5)
cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat, quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 1:2)
Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia uetere et honorata atque ex principibus Etruriae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 1:1)
namque et senatus honore rarissimo, statua in Palatio posita, prosecutus est eum et Claudius adlectum inter patricios conlaudans amplissimis uerbis hoc quoque adiecit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 1장 3:3)
defunctum senatus publico funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 3장 1:2)
Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 21:1)
Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti, memineratque rex, summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 14:1)
"Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur, quis ferre nos potest?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:16)
Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam conlaudatusque et promissis oneratus deposita veste, quam habebat, Arabica indultur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 15:1)
Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 45:1)
Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION