라틴어 문장 검색

nec sidera pacem semper habent, ipsumque Iovem turbante Typhoeo, si fas est, tremuisse ferunt, cum brachia centum montibus armaret totidem spiramque retorquens lamberet attonitas erectis anguibus Arctos.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:17)
vile decus, quod non erexit praevius horror;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:102)
erexit formido comam, perque omne metallum fusus in attonito palluit aere tremor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam6)
in iuvenum membri animosus cernitur horror atque oneri metuens impavidusque sui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam7)
attonitae stringebant vulnera Nymphae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae84)
metuendus ab imis emicat horror aquis et pendula fila secutus transit harundineos arcano frigore nodos victricemque ligat concreto sanguine dextram.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De torpedine10)
sic fluat attonitus Romana per oppida Ganges."
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:79)
iam tum canities animi, iam dulce loquendi pondus et attonitas sermo qui duceret aures.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:10)
totum properare per amnem attonitos reges humili cervice videres.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:274)
ferratus lascivit apex horrorque recessit Martius et cristae pacato fulgure vernant.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:74)
pressis haesere lupatis attoniti meliore polo rursusque verendum in chaos obliquo certant temone reverti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:100)
attonitus stabulo ceu pastor inani, cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum aut populatrices infestavere catervae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:91)
nosti quid sit Lucina, quis horror pro genitis et quantus amor, partusque tulisti tu geminos;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:205)
causis fallacibus instat, arguit attonitos se iudice.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:119)
nec murice tinctis velleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt attonito pastore greges pontumque per omnem ridebunt virides gemmis nascentibus algae."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:203)

SEARCH

MENU NAVIGATION