라틴어 문장 검색

Apud nos vero si esset praesto quispiam qui de facto naturae ad interrogata responderet, paucorum annorum esset inventio causarum et scientiarum omnium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 271:6)
neque dubium est, quin multa hujusmodi et vetera revocari et nova introduci possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 281:4)
At nos de hujusmodi rebus opinabilibus, et simul inutilibus, non laboramus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:1)
Occurret etiam alicui proculdubio, postquam ipsam historiam nostram et inventionis tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omnino falsum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:1)
aut de philosophia et scientiis super hujusmodi arenas (vel syrtes potius) aedificatis?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:10)
quia certissimum est, imperium in naturam, si quis hujusmodi rebus ut nimis exilibus et minutis vacare nolit, nec obtineri nec geri posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 300:3)
Rerum enim inventio a naturae luce petenda, non ab antiquitatis tenebris repetenda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:5)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
posteriori, inventio in omni generatione et motu latentis processus, continuati ab efficiente manifesto et materia manifesta usque ad Formam inditam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:5)
et inventio similiter latentis schematismi corporum quiescentium et non in motu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:6)
Formae inventio habetur pro desperata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:7)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
Quare ex formarum inventione sequitur contemplatio vera, et operatio libera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:9)
Atque primo, exoptabit aliquis proculdubio sibi monstrari aliquid hujusmodi, quod opere non frustret neque experimento fallat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 11:4)
Atque hoc ipsum idem est cum inventione formae verae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION