라틴어 문장 검색

Densis itaque ordinibus, cum tubarum incitamentis, latera oppidi cuncta adortus alacrius miles, legionibus in testudines varias conglobatis paulatim tuto progrediens, subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 8:1)
His ac talibus imperator inter spem metumque iactabatur, ingravescente hiemis magnitudine, suspectisque per avios tractus insidiis, inter quae etiam tumultum exasperati militis verebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 31:1)
Quo apud Constantinopolim mox comperto, effundebatur aetas omnis et sexus, tamquam demissum aliquem visura de caelo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 4:1)
Quos cum Iulianus cavendi immemor, diffluxisse trepidos elatis vociferando manibus aperte demonstrans, irasque sequentium excitans, audenter effunderet semet in pugnam, clamabant hinc inde candidati (quos disiecerat terror) ut fugientium molem tamquam ruinam male compositi culminis declinaret, et (incertum unde ) subita equestris hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis, haesit in ima iecoris fibra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 6:1)
audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 6:2)
14. Et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum assensione, iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere, taedio asperioris imperii, quo tune tenebantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 11:2)
Accepta igitur nocendi materia, Maximinus effudit genuinam ferociam, pectori crudo affixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 10:1)
His in hunc modum ac talibus actis, Hesychia quaedam matrona, ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 47:1)
Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque comperisse assensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus, ibique capite truncatus, sensit docente periculo postremo quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 42:1)
Excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare effudit, vel irruentes audentius capit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 50:1)
Residui omnes, equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore, expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti, expeditius quam diebus praeteritis incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 10:1)
In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum limina deterentes, et aut inter discordantes amicos, aut propinquantes, vel affines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 9:1)
afflictis (si fors ingruisset inferior) erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper, ut agitato mari iactatis, portus patuit exoptatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 14:1)
Ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti, in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 6:3)
Iudicatur ibi beatus, qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos, ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent, quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum, avulsis capitibus, detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION