라틴어 문장 검색

Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 7:1)
Si super palmae, inquiunt, arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VI 3:1)
Ea corona graminea est, observarique solitum ut fieret e gramine quod in eo loco gnatum esset intra quem clausi erant qui obsidebantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 10:1)
At contra cum dicimus 'nos, neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 5:2)
Intra Kalendas cum dicitur, quid significet, utrum ante Kalendas an Kalendis an utrumque;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 1:1)
Cum dies, inquit, "ita praefinita est, ut iudex ' intra Kalendas' pronuntiet, occupavit iam haec omnes opinio, non esse dubium quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi video quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 7:2)
Ipsum autem verbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur 'intra Kalendas,' non alius accipi dies debeat quam solae Kalendae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 8:1)
Nam tres istae voces ' intra, citra, ultra,' quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud veteres syllabis appellabantur ' in, cis, uls.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 8:2)
item quod erat ' in,' accedente eadem syllaba,intra' factum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 9:2)
'Intra Kalendas ' igitur non ' ante Kalendas ' est, sed 'in Kalendis';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 12:1)
Itaque secundum verbi ipsius rationem qui iussus est ' intra Kalendas' pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum vocis facit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 13:1)
nam, si ante id fiat, non 'intra' pronuntiat, sed 'citra.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 14:1)
Nescio quo autem pacto recepta vulgo interpretatio est absurdissima, ut' intra Kalendas ' significare videatur etiam 'citra Kalendas' vel 'ante Kalendas,' nihil enim ferme interest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 15:1)
Atque insuper dubitatur an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, 'intra Kalendas,' id est Kalendis, pronuntiandum sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 16:1)
'Locus intra oceanum iam nullus est, neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque pervaserit.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION