라틴어 문장 검색

non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 3:6)
Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse, in eo quo dixi libro legimus adnotandaque esse idcirco existimavimus, ut rebus forte id genus quibus dixi obortis pavescere sensim et quasi albescere, non insipientis esse hominis neque ignavi putemus et in eo tamen brevi motu naturali magis infirmitati cedamus quam quod esse ea qualia visa sunt censeamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, I 22:1)
Istae autem voluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis voluptatibus praevinctus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 4:1)
Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 14:4)
Idcirco Ennius significare volens gestum, non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque rem repeti dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 11:1)
Etiam adhuc metuebat sibi a populo suo, quem idcirco armare nolebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:19)
quo facto, dominum suum vocasse ut corpora mortuorum nuda, quae idcirco exposuerant, viderat;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:19)
Quod idcirco adjungere visum est, quia plane fatemur Historiae Naturalis et Experimentalis collectionem, qualem animo metimur et qualis esse debet, opus esse magnum, et quasi regium, et multae operae atque impensae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 269:4)
atque idcirco ad eas confugimus cum instantiae propriae haberi non possint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:4)
atque idcirco cum judicio quodam adhibenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:2)
Itaque optime succedit quando parentes suam apud liberos auctoritatem tuentur, crumenam laxant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:16)
Idcirco videmus audaciam in democratiis plurimum valuisse, apud senatores vero et principes certe minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:23)
Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:3)
Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 4장14)
At hi, qui in urbe Susan congregati sunt, tertio decimo et quarto decimo die eiusdem mensis in caede versati sunt, quinto decimo autem die requieverunt; et idcirco eundem diem constituerunt sollemnem epularum atque laetitiae.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION