라틴어 문장 검색

quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere me debere, commoratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:3)
quos ego non paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:13)
itaque revolvor identidem in Tusculanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:6)
ego paulisper hic, deinde in Tusculanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 52 5:2)
videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:4)
de me autem suscipe paulisper meas partis et eum te esse finge, qui sum ego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 12 2:1)
quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 1:3)
si te haberem, paulisper fabris locum darem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 4:5)
L. Cassius ille quem populus Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere solebat 'cui bono' fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:7)
illum acuere, hos qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam depecisci, hisce aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 2:2)
Milo autem cum in senatu fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus est, dein profectus id temporis cum iam Clodius, si quidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 10장 2:1)
hinc ille Agamemno Homericus et idem Accianus scindens dolore identidem intonsam comam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:3)
paulīsper audītōrēs tacitus īnspiciēbat;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Brūtus Athēnās advenit37)
’ Marcus paulīsper tacēbat, deinde ‘Quīnte, audī mē,’ inquit;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus amīcō veterī occurrit33)
Ut haec dixit Quartilla, Ascyltos quidem paulisper obstupuit, ego autem frigidior hieme Gallica factus nullum potui verbum emittere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION