라틴어 문장 검색

adeo factorum innocens sum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장5)
versa est fortuna et ille quidem qui collegam et generum adsciverat sibi ignoscit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장2)
bellorum egregios finis quoties ignoscendo transigatur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장4)
in campo tamen Martis sepultus est adeo turbidis imbribus, ut vulgus iram deum portendi crediderit adversus facinus cui plerique etiam hominum ignoscebant, antiquas fratrum discordias et insociabile regnum aestimantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장2)
quippe pauciores illa castra deseruere quam ea in quibus ignoscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장13)
ignoscere se statim, ne tam promptus in pavorem longiore sollicitudine aegresceret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 25장11)
quid Agrippino obiectum nisi tristem patris fortunam, quando et ille perinde innocens Tiberii saevitia concidisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 29장4)
quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:1)
didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:2)
eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:2)
nos innocenti sanguine Senecio perfudit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 1:5)
ille ut Nymphidii socius, hic ut dux Neronis, inauditi atque indefensi tamquam innocentes perierant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장3)
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장7)
ac si nocentem innocentemque idem exitus maneat, acrioris viri esse merito perire.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 21장10)
nec est plus quod pro caede principis quam quod innocentibus datur, sed proinde a nobis donativum ob fidem quam ab aliis pro facinore accipietis.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION