라틴어 문장 검색

Baldewinus post ista profectus ad castellum quod dicitur ad S. Abraham, juxta flumina fetentia Sodomae et Gomorrhae hospitio remansit, in cibo et equorum pabulo magnam illic sustinens indigentiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:1)
Quibus superatis, inter duos apices montium hospitati sunt, ubi nocte necessariis cibis, quos vehiculis mulorum, camelorum, asinorum attulerant, sufficienter recreati sunt, [0592A] nihil prorsus reperientes illic praeter aquas recentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:7)
Proxima autem die a Bethlehem migrans, Jerusalem [0593A] reversus, curiam ac consilium suum cum omni primatu suo in palatio regis Salomonis tribus diebus ejusdem solemnitatis tenuit, honorifice quindecim diebus illic in civitate regia moram faciendo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:5)
Illic diversis inter se consiliis habitis, rursus post quindecim dies Caiphas convenire decreverunt, eo quod nihil hoc tempore potuissent definire:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:9)
Eodem tempore mensis Martii classes Gennensium ac Pisanorum navigio appulsae Joppen, anchoras fixerunt, et illic Pascha Domini opperientes, tandem Jerusalem venerunt ad celebrandam ipsam diem Resurrectionis Dominicae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:1)
Ipse vero civitatem ingressus cum universa multitudine equitum et peditum, per dies [0597D] octo illic requievit, et consilia de reliquis civitatibus cum domino patriarcha et optimatibus regni sui egit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:9)
Erant illic inaudita pomaria in circuitu murorum, ac si silva densissima omni decore et fructuum abundantia inaestimabilia:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:5)
Illic aliquantulum in moenibus resistentes, ad defensionem constiterunt, frustra sagittis, palis [0598D] igneis et fundibulis consumentes diem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:4)
Duobus autem mensibus a veris tempore illic consederunt, priusquam aliqua societas de regno Franciae aut Alemanniae illis jungeretur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:8)
Ubi insidiis Turcorum circumventi et sagittis lacessiti ac confixi, parum repugnantes prae lassitudine et onere praedarum angustiaque locorum, ad septingentos perierunt, spolia omnia et praedas Turcorum, licet inviti, illic relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:4)
quantae illic videri poterant miseriae!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:6)
His itaque moram illic facientibus, episcopus Mediolanensis vita discessit, cui episcopi et universi fideles catholicas exsequias exhibuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:7)
Per diem autem unum illic in praedictae civitatis loco moram facientes, et nequaquam Longobardorum societatem assequi valentes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:3)
Ad haec, cum nondum civitati appropinquassent, Solymanus et Donimanus cum copiis et armis Turcorum, a recenti caede Longobardorum vix diebus octo peractis, reversi, et comitis de Navers subsecutione comperta, festinato per notas semitas collium et vallium accelerantes illic occurrerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:1)
Illic siquidem in eodem praelio, dum hinc et hinc varia et ingenti contritione diversus fieret eventus, contigit ipsum ducem Bulgarorum in manus Willhelmi et suorum incidere et teneri captivum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION