라틴어 문장 검색

Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem abstinuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:6)
Pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, quid alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:7)
contemni se putant, despici, illudi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:5)
inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:6)
inluseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 22 1:1)
veniebant enim eodem furore in me quo in patriam incitati, iracundias autem harum rerum recentis habebant, quod Lepidum castigare non destiteram ut exstingueret bellum, quod conloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi missos ad me in conspectum venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 6:2)
finge aliquid saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 19장 2:5)
verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab accusatoribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:2)
viri boni cum palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac destituti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 1:2)
Ac tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque dura odiosa intolerabilia esse dicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 2:2)
nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si ante mors adventet quam Chaldaeorum promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 94:3)
videsne, ut obmutuerit non sedatus corporis, sed castigatus animi dolor?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 50:11)
pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 64:2)
et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:5)
sed in hoc me ipse castigo, quod ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa virtute de virtutis robore existumo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION