라틴어 문장 검색

Non indignor, quod post voluptatem ponitur virtus, sed quod omnino cum voluptate, contemptrix eius et hostis et longissime ab illa resiliens, labori ac dolori familiarior, virilibus incommodis, quam isti effeminato bono.
(세네카, 행복론, Liber IV 9:1)
" Male," inquit, " istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam infamaverunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 124:2)
Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 50:8)
Inlusit !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 128:7)
SILO POMPEIVS sic egit, ut diceret Antonium non pacisci, sed inludere:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:1)
Post hec reversa est dolore plena, quoniam illusa erat.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:25)
exsultans Gothis insultansque Romanis, inludens praefectis conludensque numerariis, leges Theudosianas calcans Theudoricianasque proponens veteres culpas, nova tributa perquirit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Ecdicio suo salutem 3:4)
"vix, si bellum comitata relictis, Deipyle thalamis, illi inludenda tulissent."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권256)
Et quomodo vos e contrario impii et sacrilegi et inreligiosi erga deos vestros deprehendimini, qui, quos praesumitis esse, neglegitis, quos timetis, destruitis, quos etiam vindicatis, inluditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 1:2)
Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:6)
Ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipuplicae fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XI. 1:3)
quia quasi per somnium inluditur, qui temtatus inmunditia, ueris imaginibus in cogitatione inquinatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:17)
Ima uidebatur talis inludere palla:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 414)
adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:1)
minus tamen esset si flagitiis tantum effeminati forent - ipsorum id magna ex parte dedecus erat - a facinoribus manus, mentem a fraudibus abstinuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 168:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION