라틴어 문장 검색

Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas, longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam, aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 369)
Deus impulsor mihi fuit, is me ad illam inlexit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 1018)
ego ad hunc iratum adgrediar, possumus nos hos intro inlicere huc.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 266)
scelus viri Palaestrio, is me in hanc inlexit fraudem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 5, scene 1113)
Erilis noster filius apud vos Strabax ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 281)
Illuditur enim visu oculorum, illuditur auditu aurium;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:15)
ibit et inluserit hoc est 'ibit et inludet', tempus pro tempore:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5911)
inludere capto et 'inludo tibi' dicimus, ut hoc loco, et 'inludo te', ut verbis virtutem inlude superbis, et 'inludo in te'. simile est et 'insulto'. quidam 'inludere' per ludum ac iocum saevire in iniuriam alicuius intellegunt, ut silvestres uri adsidue capraeque sequaces <inludunt>. 'capto' autem, quod ita Troiani putabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 643)
Nam cum adversarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, vitio darent, eodem ipso errore quem inludebat sciens usus est et non paenitet, inquit, M. Caelium, non deformem esse natum, ut vel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret adversariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION