라틴어 문장 검색

nubibus obsessam nigrantibus aspicit urbem noctis obumbratae caligine;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권130)
omnibus in terris quas continet occidualis oceanus roseoque Aurora inluminat ortu, miscebat Bellona furens mortalia cuncta armabatque feras in vulnera mutua dextras.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2209)
inluminatum hoc eminus recens piatis fratribus, baptisma quos nuper datum Christi capaces fecerat;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.121)
Multa simul contra variis sententia dictis pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:9)
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:14)
laudare aliqua, ferre quaedam, mutare etiam, reddita cur id fiat ratione, illuminare interponendo aliquid sui.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 56:2)
quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)
nam illa, quae curam fatentur et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velunt, aeto gramine sata strangulantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 24:1)
debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo quod illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 136:1)
haec enim sunt fere atque horum vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem verborumque conformationibus illuminent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 37:1)
Et vere nullus fere ab eo locus sine quadam conformatione dicitur, nec quicquam est aliud dicere nisi omnes aut certe plerasque aliqua specie illuminare sententias.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 41:3)
permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:3)
igitur, si quid nostratium precatibus adquiescis, actutum in patriam receptui canere festina et adsiduitatem tuam periculosae regum familiaritati celer exime, quorum consuetudinem expertissimus 1 quisque flammarum naturae bene comparat, quae sicut paululum a se remota inluminant, ita satis sibi admota comburunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 9:2)
saepe etiam iniustis conlatum viribus hostem - is vigor ingenio, tanta experientia dextrae est - ultro audax animis intratque et obumbrat et alte adsilit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권299)
tunc in speciem serpentis inanem ancipiti gyro volvi frangique ruborem demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras, ille coronatos iamdudum amplectitur ignes, fatidicum sorbens vultu flagrante vaporem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권265)

SEARCH

MENU NAVIGATION