라틴어 문장 검색

hi sunt enim, qui suae imbecillitati sanitatis appellationem, quae est maxime contraria, obtendant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 181:1)
Ego certe confitebor inbecillitatem meam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:3)
Quod aegris evenit, quos longa inbecillitas usque eo adfecit, ut nusquam sine offensa proferantur, hoc accidit nobis, quorum animi ex longo morbo reficiuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 1:7)
Postea videbimus, utrum ista suis viribus valeant an inbecillitate nostra.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 5:8)
Nec desperaveris etiam diutinos aegros posse sanari, si contra intemperantiam steteris, si multa invitos et facere coegeris et pati.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 2:5)
ita in senili corpore aliquatenus inbecillitas sustineri et fulciri potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:2)
Alius, cui convivarum censura permissa est, perstat infelix et exspectat, quos adulatio et intemperantia aut gulae aut linguae revocet in crastinum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:1)
Nam illi quoque obliti et suarum virium et inbecillitatis alienae sic excandescunt, sic saeviunt, quasi iniuriam acceperint, a cuius rei periculo illos fortunae suae magnitudo tutissimos praestat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 20:2)
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 3:8)
Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 19:3)
Quod auxilium invenis inbecillitati humanae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:4)
intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:2)
Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION