라틴어 문장 검색

Alium non frustra dixi, quia non de unius racemis vindemiam sibi fecit, sed bene in rem suam vertit quicquid ubicunque invenit imitandum, adeo ut de Argonauticarum quarto, quorum scriptor est Apollonius, librum Aeneidos suae quartum totum paene formaverit ad Didonem vel Aenean amatoriam incontinentiam Medeae circa Iasonem transferendo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 4:3)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
Denique et iudicio transferendi et modo imitandi consecutus est ut quod apud illum legerimus alienum aut illius esse malimus aut melius hic quam ubi natum est sonare miremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 6:1)
— Quam tota cohors imitata relictis Ad terram defluxit equis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 10:1)
Nec hoc praetereo, quod ex fructibus, arborum illi sunt frigidiores quorum sucus imitatur vini saporem, ut mala seu simplicia seu granata vel cytonia, quae cotonia vocat Cato.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 13:1)
nam ideo albi sunt cani, quia colorem humoris quo nutriuntur imitantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 6:3)
Sed metus est ne et ipse fallatur, si fallax opifex materiam quae pomi pondus imitaretur elegit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 22:5)
Et qui te laxis imitantur, Sarmata, braccis, Vangiones:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:19)
et ostendens confectas flamma Latinas Scinditur in partes, geminoque cacumine surgit, Thebanos imitata rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:17)
Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocati Et positum est nobis nil here praeter aprum, Non quae de tardis servantur vitibus uvae Dulcibus aut certant quae melimela favis, Non pira quae longa pendent religata genesta Aut imitata brevis Punica grana rosas, Rustica lactantes nec misit Sassina metas Nec de Picenis venit oliva cadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XLIII1)
Imitantur hamos dona:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XVIII2)
Aut imitare genus Ledae - cum fratre sedere Non potes - :
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVIII10)
Quis Palatinos imitatus imagine vultus Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXIV1)
Boletos imitatur et botellos, Et caudam cybii brevesque maenas.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI5)
A Sinuessanis conviva Philostratus undis Conductum repetens nocte iubente larem Paene imitatus obi=t saevis Elpenora fatis, Praeceps per longos dum ruit usque gradus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION