라틴어 문장 검색

Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장54)
diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장9)
Non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장51)
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
Non est quod nos paupertas a philosophia revocet, ne egestas quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 6:1)
Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:5)
nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 12:4)
Seneca Lucilio suo salutem Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 581)
Quis autem ferat in egestate fastidium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:1)
quamvis enim ex honesta causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 4:2)
Non contremescamus iniurias, non vulnera, non vincula, non egestatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 24:5)
Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:2)
si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 27:2)
Numquid dubium est, quin vitia mentis humanae inveterata et dura, quae morbos vocamus, inmoderata sint, ut avaritia, ut crudelitas, ut inpotentia ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:3)
Ergo inmoderati sunt et adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION