라틴어 문장 검색

Saturnus ipse, qui auctor est temporum et ideo a Graecis inmutata littera Κρόνος quasi χρόνος vocatur, quid aliud nisi sol intellegendus est, cum tradatur ordo elementorum temporum numerositate distinctus, luce patefactus, nexus aeternitate conductus, visione discretus, quae omnia actum solis ostendunt?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 8:1)
Publius Mucium inprimis malivolum cum vidisset solito tristiorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 8:2)
At non ego, Caesar, periclitante te Actiaco bello vicarium quaesivi, sed pro te ipse pugnavi, detexitque inpressas cicatrices.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 27:4)
Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni accipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, inprimis nobilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 4:1)
Est etiam historia non adeo notissima nationem quandam hominum fuisse prope Heracleam ab Hercule constitutam Cylicranorum, conposito nomine ἀπὸ τῆς κύλικος, quod poculi genus nos una littera inmutata calicem dicimus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 18:1)
post hoc locos integros cum parva quadam immutatione translatos sensusve ita transcriptos, ut unde essent eluceret, immutatos alios, ut tamen origo eorum non ignoraretur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 7:2)
Post versus ab aliis vel ex integro vel ex parte translatos vel quaedam immutando verba tamquam fuco alio tinctos nunc locos locis conponere sedet animo, ut unde formati sint quasi de speculo cognoscas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 1:1)
Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:4)
Impressit dentes Haemorrhois aspera Tullo Magnanimo iuveni, miratorique Catonis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:49)
Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque, Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLII3)
litora cum patriae lacrimans amat poeta quae legit inmutata aliqua parte vel personis ipsis verbis proferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 101)
Horatius inprimetque muris hostile aratrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2129)
postea inmutata littera 's' in 'r' 'aras' dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2194)
ad diremptionem enim coniugii inmutata voluntas sufficit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4315)
os inpressa toro adplicito ore ad lectulum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6591)

SEARCH

MENU NAVIGATION