라틴어 문장 검색

ac dimidium pecuniae, quod imperator spoponderat, Boemundo remissum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:10)
Hoc itaque firmato et concesso, Donimanus imperatori legationem direxit ad contradicendum auri talentum, quod obtulerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:12)
- Qualiter Henricus, Romanorum imperator, Conradum stabularium suum per regem Graecorum receperit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 75:3)
quem magnificis donis honoratum, Henrico imperatori Romanorum super omne aurum et argentum, super ostra et lapides pretiosos acceptum remisit, nihil dulcius et pretiosius videlicet in auro et argento, in ostro et lapidibus pretiosis arbitrans illi posse sufficere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 76:3)
et praelia in impetu committens, mille in gladio et lancea et sagitta peremit, caeteros in fugam usque ad tentoria imperatoris remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:4)
Quibus infinita multitudo Turcopolorum, Comanitarum et Pincenariorum, militum imperatoris in occursum adfuit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 84:2)
Ad ultimum vero videns Boemundus suos defluxisse, plurimos ad auxilium imperatoris migrasse, et minus ac minus in assultu urbis eos laborare, consilio suorum credidit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:1)
et sic imperatori in magnitudine et pondere ineffabilis auri, argenti et ostri pretiosi reconciliatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:2)
Hi vero, agnita Boemundi fraudulentia et ejus recessione, imperatoris exorarunt clementiam, ut pacifice per [0672B] regnum ejus usque in Jerusalem viam eos continuare permitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:4)
Imperator vero post hanc compositam pacem Constantinopolim reversus, omnibus per regnum suum transeundi viam sine ullo impedimento concessit, sicut Boemundo et cunctis primoribus Galliae et Italiae, illic tunc temporis praesentibus, jurejurando promisit et affirmavit quando confoederati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 88:5)
Ubi Genuensibus, qui in eodem voto Jerusalem eundi conspiraverant, assumptis, et mutua fide firmatis sibi, octoginta vero galeidis eorum sibi associatis, ad Amiroth, civitatem imperatoris Graecorum, navigio pervenit, ubi escas et vitae necessaria vi undique conferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 6:2)
Nec mora imperatoris auribus innotuit, quomodo Bertrannus, filius comitis Reymundi, terram Graecorum in virtute magna occupasset, et eam graviter depopulari non timuisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:1)
Qui illico illi misit nuntios, [0679B] ut ad se ingrederetur, in fide a suis susceptus primoribus, et habito secum pacis colloquio, quantum vellet pecuniae dono imperatoris reciperet;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:2)
Qui statim regis imperio acquievit, et de mari per Brachium S. Georgii descendens cum quibusdam de comitatu electis, imperatori in palatio suo locutus, sacramento ei conjunctus et subjectus factus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:4)
Deinde donis plurimis auri, argenti, ostri ab imperatore susceptis, navigium iterans, usque ad portum S. Simeonis vela direxit, quem Tankradus nunc sub sua potestate retinebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION