라틴어 문장 검색

Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:6)
Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:7)
Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:1)
Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos quos sapienter electos et caute probatos, vera et spiritalis amicitia copulavit, non posse intervenire discidium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:2)
In hoc tamen amicitia probabilior et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur desinit esse quod fuit;
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:5)
Quomodo igitur amicitia solvitur, si excluso talia sunt exhibenda ab eo a quo solvitur?
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 2:11)
Ad amicitiam quatuor specialiter pertinere videntur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:2)
Vides ne, in quibus ab his qui merentur solvenda est amicitia?
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:10)
et hoc cum quadam moderatione et reverentia, ut si non nimius fuerit horror, semper antiquae amicitiae quaedam videantur remansisse vestigia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:15)
Amorem amicitiae diximus esse principium.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:24)
Deinde amicitiae ponendum diximus fundamentum, Dei scilicet dilectionem;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:27)
Quatuor subinde gradus in amicitia, quibus ad eius summam pervenitur, constituendos putavimus;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:30)
Nam qui velut infrenes his passionibus acti semper feruntur in praeceps, in ea vitia inevitabiliter dilabuntur et corruunt, quibus amicitia, teste Scriptura, et laeditur et dissolvitur:
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:35)
Quia vero de vera amicitia loquimur quae non potest esse nisi inter bonos;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:5)
Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION