라틴어 문장 검색

- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 7 2:2)
Hunc identidem assurgentes excutiebamus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:4)
Tuitus sum Iulium Bassum, ut incustoditum nimis et incautum, ita minime malum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 10:1)
In summa potero fortasse scripta tua magis probare laudare, quanto illa tardius cautiusque, sed ipsum te magis amabo magisque laudabo, quanto celerius et incautius miseris.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 8:1)
Quo magis miror tot milia virorum tam pueriliter identidem cupere currentes equos, insistentes curribus homines videre.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:1)
Interim me quidam ex consularibus amicis, secreto curatoque sermone, quasi nimis fortiter incauteque progressum corripit revocat, monet ut desistam, adicit etiam:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 10:3)
Legi enim librum tuum identidem repetens ea maxime - non enim mentiar -, quae de me scripsisti, in quibus quidem percopiosus fuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 31 1:2)
Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo vel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictavi, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 2:1)
iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae et Paros et Clario Delos amata deo) dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne cinctaque piscosis Astypalaea vadis, cum puer, incautis nimium temerarius annis, altius egit iter, deseruitque patrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:63)
tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, nudaque per lusus pectora nostra patent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 75:2)
exit, et incauto paulatim pectore lapsus excipitur miseri spiritus ore viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 155:1)
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi, plectar et incauto semper ab ingenio?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 147)
Persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:3)
Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION