라틴어 문장 검색

"inrisas removete faces, taedasque tepentes subtrahite;"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 354)
nunquam melius nam cedere taedas responsum est, quam cum praegnans nova nupta iugatur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권86)
Megalesius hinc spado diris incensus furiis caeca ad responsa vocatur, sunt qui quadriviis brevioribus ire parati vilia Niliacis venerantur holuscula in hortis, porrum et caepe deos inponere nubibus ausi, albaque et senapin 1 caeli super astra locare.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2306)
non mens intacta tenetur, nec requies datur ulla toris, quibus innuba caecum vulnus et amissas suspirat femina taedas;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2370)
at vero postquam lectuli martyr quietem contigit, aeger morarum taedio et mortis incensus siti - si mors habenda eiusmodi est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.107)
incensus his Asclepiades iusserat eviscerandum corpus eculeo eminus pendere et uncis vinculisque crescere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.135)
sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae tela lupae saxo ferit inperterrita virgo, excussasque sacro taedas depellit ab ore.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 17)
illis ad Troiam forte diebus venerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:16)
Obstipui, miroque incensum pectus amore, compellare virum et casus cognoscere tantos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:2)
si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 1:12)
His dictis incensum animum inflammavit amore, spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:1)
Neque ego hanc abscondere furto speravi - ne finge - fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:7)
At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 21:1)
Talibus incensus dictis senioris amici, tum vero in curas animo diducitur omnes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:1)
Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupresios constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION