라틴어 문장 검색

pars moritur ferro, partes periere Ecce autem medium spiris delapsus in aequor Porphyrion trepidam conatur rumpere Delon, scilicet ad superos ut torqueat improbus axes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia69)
Postquam fulmineis impellens viribus hostem belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes, Roma Probo cupiens dignas persolvere grates sedula pro natis dominum flexura rogando ire parat.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:31)
"Hanc tamen haud quisquam, qui non agnoverit ante semet et incertos animi placaverit aestus, inveniet;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:127)
invideant claris fortesque trucident, muniti gladiis vivant saeptique venenis, ancipites habeant arces trepidique minentur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:162)
pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)
tranquillis primum trepidus se credidit undis litora securo tramite summa legens;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:2)
iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri sedibus et claram dispergere limina lucem adventum testata dei;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:4)
stupuit fornace relicta Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:89)
Erebi se sponte relaxat squalor et aeternam patitur rarescere noctem, urna nec incertas versat Minoia sortes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:185)
ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos excierit, tanto quae res agitanda tumultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:3)
Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem, curarent superi terras an nullus inesset rector et incerto fluerent mortalia casu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:1)
est mihi prodigium cunctis inmanius hydris, tigride mobilius feta, violentius Austris acribus, Euripi fulvis incertius undis Rufinus, quem prima meo de matre cadentem suscepi gremio.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:41)
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae ostendere dei, geminis quae lassa procellis tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:139)
stetit ore gelato incertus peteretne fugam, veniamne subactus posceret an fidos sese transferret in hostes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:64)
vacuo qualis discedit hiatu impatiens remeare leo, quem plurima cuspis et pastorales pepulerunt igne catervae, inclinatque iubas demissaque lumina velat et trepidas maesto rimatur murmure silvas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:151)

SEARCH

MENU NAVIGATION