라틴어 문장 검색

Tum virgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri vero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transversa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장105)
Si quando autem ex inflammatione puris quid in his oritur, ubi primum apparuit, incidendum est, ne anus ipse suppuret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장11)
Si id maius est et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est paulumque supra basim incidendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 30장27)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장5)
Duriores osse dentes sunt, quorum pars maxillae, pars superiori ossi malarum haeret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장45)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장33)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 8장11)
Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, eorumque uiscera atque intestina scrutari;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 23:2)
Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 31:1)
At si timide scalpellus demittitur, summam cutem lacerat neque uenam incidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:2)
Incidenda ad medium uena est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:5)
Quod non quidem leue est neque incidere potest nisi in febre uehementi;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:2)
si ne per has quidem tormentum tollitur, incidenda cutis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 9:6)
Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:2)
Per quae molliores alii partes eas fieri dicunt oportunioresque uitio iam haerenti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 9장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION