라틴어 문장 검색

sciebam esse acrem adulescentem fortem, sed inconsideratum temerarium.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 12:10)
Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 2:21)
dixit enim uenisse auum ad inbecillum puerum.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 10:2)
non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 16:2)
nihil pensi habere, paupertatem alienam contemnere, suam magis quam ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, imbecilliores vi ac metu premere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 62:2)
Quoniam ceteris animalibus in tutelam sui satis virium est, quaecumque vaga nascebantur et actura vitam segregem, armata sunt, hominem imbecilla cutis cingit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 84:3)
Si quid a sano accepisses, aegro non redderes, cum plus semper imbecillo amico debeamus ?
(세네카, 행복론, Liber VII 89:1)
Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
Paupertatem, luctum, ambitionem alius aliter sentit, prout illum consuetudo infecit, et imbecillum impatientemque reddit praesumpta opinio de non timendis terribilis.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 40:5)
Putre ipsa fluidumque corpus et causis morborum repetita sperasti tam imbecilla materia solida et aeterna gestasse ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 59:7)
Imbecillum corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae opis indigens, ad omnis fortunae contumelias proiectum;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 61:5)
Si valentior, quomodo illi modum ratio poterit imponere, cum parere nisi imbecilliora non soleant ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 48:3)
Si infirmior est, sine hac per se ad rerum effectus sufficit ratio nec desiderat inbecillioris auxi- lium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 48:4)
Heraclitus quotiens prodierat et tantum circa se male viventium, immo male pereuntium viderat, flebat, miserebatur omnium, qui sibi laeti felicesque occurrebant, miti animo, sed nimis imbecillo, et ipse inter deplorandos erat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 52:1)
Quemadmodum adversus pestilentiam nihil prodest firmitas corporis et diligens valetudinis cura - promiscue enim imbecilla robustaque invadit - , ita ab ira tam inquietis moribus periculum est quam compositis et remissis, quibus eo turpior ac periculosior est, quo plus in illis mutat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION