라틴어 문장 검색

Nihil inde incultum otiosumque iacuit, nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum quod cum tempore suo permutaret custos eius parcissimus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:2)
aves cum stridore magno inanes nidos circum- fremuerunt, intra momentum tamen quietae volatus suos repetunt ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:4)
Cui intra primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque ignota vestigio regio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:4)
placet minister incultus et rudis vernula, argentum grave rustici patris sine ullo nomine artificis, et mensa non varietate macu- larum conspicua nec per multas dominorum elegantium successiones civitati nota, sed in usum posita, quae nullius convivae oculos nec voluptate moretur nec accendat invidia.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 8:1)
" Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:4)
Pendet summo stridula ramo pinnasque novo tradere soli gestit querulos inter nidos Thracia paelex, turbaque circa confusa sonat murmure mixto testata diem.
(세네카, Hercules Furens 2:10)
ut ora iuveni paria Perithoo gerit, ni languido pallore canderent genae staretque recta squalor incultus coma.
(세네카, 파이드라 11:45)
Duo turtures, masculus et femina, congregaverunt grana estivo tempore et inpleverunt nidum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:1)
Adveniente autem profunda estate grana adeo sicca (facta) sunt in nido quod devenerunt ad mediam partem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:6)
Yemali autem tempore humida facta sunt grana et inflata inpleverunt nidum sicut prius.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 4. Secundi sapientis prima historia: Turtures 1:11)
pro quo continui montes et frigida rupes et datur inculto tramite dura quies;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1816)
atque ibi rara feres inculto tura sacello, haedus ubi agrestis corruet ante focos;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 197)
illa uelit, poterit magnes non ducere ferrum, et uolucris nidis esse nouerca suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 54)
interiore loco simulavit Mulciber auro exstantes late scopulos atque arte magistra ingenti cultu naturae inculta fefellit, huic operi insistens, quod necdum noverat illa quae post Lemniacis damnavit furta catenis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 9)
Seu te flammatae Syrtes et inhospita tesqua seu caeno viridante palus seu nigra recessu incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto concava longaevas adservant antra tenebras;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum29)

SEARCH

MENU NAVIGATION