라틴어 문장 검색

nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 13장 3:2)
ac si omnium mearum praecepta litterarum repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 4:1)
quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 4:2)
mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es ne ego iracundia aliqua adductus pueros ad te sine litteris miserim aut etiam ne te videre noluerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 1:1)
nam quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiam causam, certe pigritia fuit et quaedam infinita vis lacrimarum et dolorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 2:5)
ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant - recte secusne alias viderimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:11)
quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 19장 3:3)
refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras animi labis repellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 1장3)
sunt enim alia con- traria, quae privantia licet appellemus Latine, Graeci appellant στερητικά. Praeposito enim ' in' privatur verbum ea vi, quam haberet si 'in' praepositum non fuisset, dignitas indignitas, humanitas inhumanitas, et cetera generis eiusdem, quorum tractactio est eadem quae superiorum quae adversa dixi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 3:1)
Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi- bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces- sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장2)
rursusque oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens, tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem abstergens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:6)
huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis in libris, quos poteris mecum legere cum voles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 3:1)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:4)
iracundia ulciscendi libido - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION