라틴어 문장 검색

Quippe quem etiam propter hominem factum esse constat, cui singulis suis partibus deservit, longe indigniorem eo esse convenit, ac per hoc minime concedi oportet hunc non esse factum, cum ille factus sit, multominus etiam convenit ut suo regimine rationalia quam non rationalia nitantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:13)
ad bonum perveniet, cum ad rationem perveneris Est aliquod inrationale animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:8)
Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali potest, cum rationalis nondum sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:3)
Licet enim in natura nihil vere existat praeter corpora individua, edentia actus puros individuos ex lege;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:10)
Nullus enim dicit animalium, alia sunt rationalia, alia duos pedes habentia, idcirco quod rationale et bipes licet differant, nulla tamen a se oppositione distinguuntur, etc.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:16)
Si homo individuus segregatus esset, si proficisci volumus solummodo ab individuo « ego » qui in se ipso certitudinem suae cognitionis vult reperire, haec certitudo haberi non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 73:6)
" Dicitis," inquit, " omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali, sed tamquam rationali.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:1)
cum nulla ibi sit rerum multitudo, ubi tantum est una atque individua penitus substantia, nullus ibi rerum numerus, ut vel tria vel multa dicere possumus, sed eadem penitus substantia simplex omnino atque individua sit, singulae personae sive omnes simul, hoc est unaquaeque trium personarum, sive ipsa, ut dictum est, Trinitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:2)
Cum itaque in ipsa anima mundi individua et dividua, sive, ut dictum est, eadem et diversa concurrat substantia, addidit his duobus in ipsa anima concurrentibus quamdam misturam effici ex individuo et dividuo, scilicet sive ex eodem et diverso, hoc est incommutabili et mutabili.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 41:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION