라틴어 문장 검색

Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua loquor mediocritate consedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:2)
Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit, hoc uno perfecto magnus orator est, et si non maximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:2)
multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 3:1)
vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum [haec quae verbis subtilius quam satis est, disputari videntur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:2)
quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:1)
in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:2)
Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:1)
Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant Stoici, quae λογικά appellant, quia disseruntur subtilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 33:1)
Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:6)
sive Fluida illa ex particulis crassioribus constent, sive ex omnium subtilissimis constituantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 13:4)
Haec omnia de Fluido subtilissimo intelligenda sunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 51:1)
Si aqua non sit liquor subtilissimus & fluidissimus, hujus transitus per spatium angustius, ob crassitudinem particularum, erit aliquanto tardior:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 56:14)
Quaeque de aqua demonstrata sunt obtinent etiam in Fluidis universis subtilissimis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 59:2)
Si solidum Sphaericum in ejusdem secum densitatis Fluido subtilissimo libere moveatur, & inter movendum eadem vi urgeatur a tergo atque cum quiescit;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 61:2)
Fluidorum enim utcunque subtilium, si densa sint, vim ad solida movenda resistendaque permagnam esse, & quomodo vis illius quantitas per experimenta determinetur, plenius patebit per Propositiones duas quae sequuntur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 63:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION