라틴어 문장 검색

sed si me amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit, sed, ut ut est, indulge valetudini tuae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 18 1:8)
at enim Graecis solis indulgeo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 3:1)
de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum voles ut dixerimus ad expediendum te, si causa sit, commorere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 3:2)
Nec vero reprehenderim scripsere alii rem et scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus indulgenti libenter obsequor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 47장 1:10)
etenim ipsae se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit locum consistendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:3)
"et nimis uncis naribus indulges, an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?"
(페르시우스, 풍자, satire 133)
mercibus hic Italis mutat sub sole recenti rugosum piper et pallentis grana cumini, hic satur inriguo mavult turgescere somno, hic campo indulget, hunc alea decoquit, ille in venerem putris;
(페르시우스, 풍자, satire 518)
"indulge genio, carpamns dulcia, nostrum est quod vivis, cinis et manes et fabula fies."
(페르시우스, 풍자, satire 594)
Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus, ne Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio inveniret, collegi sarcinulas locumque secretum et proximum litori maestus conduxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:1)
Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 86:3)
Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut misericordia permotus gubernator indulgeat tibi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:14)
Nam cuncta nobis attribuisset commoda, Quaecumque indulgens Fortuna animali dedit:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.2)
Tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista quam res patitur sustulisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:1)
quod quamquam parce et cum delectu daret, mihi tamen tamquam eligeret indulsit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 8:2)
Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, et ante omnia si festinare videor ignosce, primum quia votis suis amor plerumque praecurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION