라틴어 문장 검색

una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, frangendus misero gingiva panis inermi;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X87)
Tantum pavoris incussit intra ripam subito Romanus visus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:4)
Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)
modo princeps patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare lacera et paene inermi nave fugiebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 20:4)
hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum laetitiae mulcent:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:3)
at natura boum placido magis aëre vivit nec nimis irai fax umquam subdita percit fumida, suffundens caecae caliginis umbra, nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:6)
a patribus datur et [a] patrius pavor incitat artus, et iam cetera de genere hoc cur omnia membris ex ineunte aevo generascunt ingenioque, si non, certa suo quia semine seminioque vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:2)
praeterea cui non animus formidine divum contrahitur, cui non correpunt membra pavore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:6)
nam facile ollis omnia cedebant armatis nuda et inerma.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 43:6)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Ut notae fulsere aquilae Romanaque signa, Et celsus medio conspectus in agmine Caesar, Diriguere metu, gelidus pavor occupat artus, Et tacito mutos volvunt in pectore questus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:52)
Danda tamen venia est, tantorum danda pavorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:1)
Non satis est, muris latebras quaesisse pavori?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:29)
Sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique Tutus, ut, invictae fatum si consulat urbi, Foedera si placeant, sit, quo veniatis inermes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:17)
Tunc paruit omnis Imperiis non sublato secura pavore Turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION