라틴어 문장 검색

Di, quorum curas abduxit ab aethere tellus Romanusque labor, vincat, quicumque necesse Non putat in victos saevum destringere ferrum, Quique suos cives, quod signa adversa tulerunt, Non credit fecisse nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:57)
Quod semper saevas debet tibi Parthia poenas, Quod, fugiens civile nefas redituraque numquam, Libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit, Ac, toties nobis iugulo quaesita, vagatur, Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra Ausoniam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:60)
stetit omne coactum Circa pila nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:37)
Nonne iuvat pulsum bellis cessisse, nec istud Prospectasse nefas, spumantes caede catervas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 7:39)
vacuumque cubile Regibus infandus miles premit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:21)
Ac, velut impatiens hominum vel solis iniqui Limite vel glacie, nuda atque ignota iaceres, Si non prima nefas belli, sed sola, tulisses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:89)
At non Cornelia letum Infando sub rege timet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:40)
Cui fas implere parentem, Quid rear esse nefas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:48)
Cognatas praestate manus, externaque monstra Pellite, si meruit tam claro nomine Magnus Caesaris esse nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:10)
Iam vento vela negarat Magnus, et auxilio remorum infanda petebat Litora:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:18)
Stetit anxia classis Ad ducis eventum, metuens non arma nefasque, Sed ne submissis precibus Pompeius adoret Sceptra sua donata manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:35)
scelus hoc quo nomine dicent, Qui Bruti dixere nefas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:45)
At postquam mucrone latus funestus Achillas Perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum, Despexitque nefas, servatque immobile corpus, Seque probat moriens, atque haec in pectore volvit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:49)
At non tam patiens Cornelia cernere saevum Quam perferre nefas, miserandis aethera complet Vocibus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:1)
Nec satis infando fuit hoc vidisse tyranno:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION