라틴어 문장 검색

et nunc, heu, vittis et frontis honore soluto infaustus vates versa mea pectora tecum plango lyra, sed tu comitem sociumque doloris, si merui luctusque tui consortia sensi, iam lenis patiare precor, me fulmine in ipso audivere patres, ego iuxta busta profusis matribus atque piis cecini solacia natis et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes - quem, Natura!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus13)
ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri, scilicet infausta Lachesis cunabula dextra attigit, et gremio puerum complexa fovebat Invidia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus52)
sive alma fidem messesque negasset Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato larga redit Fortuna sinu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati32)
nec enim Tirynthius almae parens amicitiae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, epistola ad Vitorium Marcellum38)
sed damus lento veniam, quod alma prole fundasti vacuos penates, o diem laetum!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum10)
Hactenus alma chelys.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam48)
Est locus, ante urbem qua primum nascitur ingens Appia quaque Italo gemitus Almone Cybebe ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnes, hic te Sidonio velatam molliter ostro eximius coniunx - nec enim fumantia busta clamoremque rogi potuit perferre - beato composuit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam83)
tuus ut mihi vultibus ignis inrubuit cineremque oculis umentibus hausi, vilis honos studiis, vix haec in munera solvo primum animum, tacitisque situm depellere curis nunc etiam labente manu nec lumine sicco ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata stellatus Latiis ingessit montibus Albam Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos odit et infaustae regnum dotale novercae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum15)
"nox, quae terrarum caelique amplexa labores ignea multivago transmittis sidera lapsu, indulgens reparare animum, dum proximus aegris infundat Titan agiles animantibus ortus, tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro advehis alma fidem veterisque exordia fati detegis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권168)
nam tum infaustos donante marito ornatus, Argia, geris dirumque monile Harmoniae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권92)
sed plurimus ipsi sudor, ibi arcano florentis igne zmaragdos cingit et infaustas percussum adamanta figuras Gorgoneosque orbes Siculaque incude relictos fulminis extremi cineres viridumque draconum lucentes a fronte iubas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권96)
ibi grandior aevo ante rogos, dum quisque suo nequit igne revelli, concilium infaustum dictis mulcebat Aletes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권67)
"solum hoc tamen anxia, solum obtestor, quid me Tyrio sociare marito progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권106)
"ex quo primus Hymen movitque infausta sinistram Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo exturbata quies, non si mihi tigridis horror aequoreasque super rigeant praecordia cautes, ferre queam;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권288)
Inachii proles infausta Lycurgi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권338)

SEARCH

MENU NAVIGATION